Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

uariantur merita mansionum, quia nullis iugis in hoc saeculo uiuendi potest esse successus. bonus igitur imperator alibi manna esurienti populo ministrauit, alibi potum de petra fluere, quo sitim populi restingueret, augusta prouisione praecepit, alibi legem dedit, alibi triumphos donauit, ut his beneficiis fotus exercitus nullum prolixi itineris sentiret laborem.

Itaque in illo populo typus fuit, in nobis ueritas. nos igitur committamus iter nostrum ductui domini Iesu, qui legem primo introduxit et antea per Iesum terram repromissionis in possessionem populo suo dedit. sed etiam, quando Moyses uidebatur ductor esse, aderat illi Iesus, aderat autem non palam nec aperte ductorem aut principem populi sese gerens; expectabat enim, donec Moyses tempus expleret suum, quo conpleto successit Iesus.