Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed reuertamur ad confectionem itineris et ordinem mansionum. et tu sequere spiritaliter hanc legem uiandi, ut exeas ex Aegypto, et inde promouens fige tabernaculum in Sochoth. haec prima tibi statio sit; Sochoth prima mansio significat \'tabernaculum\'.

fige ergo tabernaculum quod in te est mentisque tuae stationem confirma, ut radicatus atque fundatus maneas in fide Christi. sequitur [*](1. 8 cf. Esai. 19, 1 5 cf. Ps. 50. 7 cf. Lue. 1. 35 12 Ioh. 1. 29 13 cf. Zich. 3, 3 16 cf. Zach. 5, 7 18 Ps. 115. 3 (12) 22 cf. Ps. 115. 6 (15) 25 ef. Xum. 33. 5 28 cf. Eph. 3. 17 ) [*]( 1 dominum] add. nostrum M leue AGPRml 2 nubis Gm1Pm1 erat om. MhPRT 3 uirginis GMNPa leuis - domino om. O 5 in om- AGa 6 parturiebat GMNOav 12 inquid Rml, add. iohannes a 13 peceatum ex peccata Aml peceata 0 14 mea] in ea APR 17 sedit Mm2N corde GMab in—erant] quos peccata non onerant b 19 uerbo GMm2 20 infirmitatem carnis JfNO 21 habebatur ignobilis et degener 0 25 promoueas GMNPRa 25.26 sochot AMORT a socoht N Socoth υ et alt. G 25 in Sochoth om. G 26 tibi prima MN statio tibi 0 est significans Gav 27 ergo fige 0 )

85
mansio in Myrra, hoc est in amaritudine; non omnes mansiones aequales sunt. inde uentum est in Helim, ubi fontes duodecim et septuaginta arbores palmarum; post amaritudinem, ne populus deficeret, debuerunt amoena et fecunda succedere. inde Rafidin. quod est laudatio iudicii\'. inde sequitur Sina, habens in se et populi temptationem et legis promulgationem.

uariantur merita mansionum, quia nullis iugis in hoc saeculo uiuendi potest esse successus. bonus igitur imperator alibi manna esurienti populo ministrauit, alibi potum de petra fluere, quo sitim populi restingueret, augusta prouisione praecepit, alibi legem dedit, alibi triumphos donauit, ut his beneficiis fotus exercitus nullum prolixi itineris sentiret laborem.