Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

hunc mundum dilexit, amari se exigit qui omnes amat, quia cantas est. concupiuit mandata dei ut bonus seruus, ut cultor sedulus; concupiuit non ut amator meretriciam copulam, non ut auarus pecuniam, non ut luxuriosus lasciuiam. de illis enim lex dicit: non concupisces, dominum autem deum praecipit diligendum et tenero quodam atque interno amandum cupiditatis affectu. et quia amicus est qui diligit, seruus est qui timet, quasi amicus qui omnia fecerit quae praecepit ei dominus: uos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis.

In tua iustitia uiuifica m e. audet et dicit, eo quod illa uera sit uita quae uiuit secundum dei iustitiam, quam uiuebant apostoli. immo quam uiuunt: sunt enim qui uiuentes mortui sunt et qui mortui uiuunt. denique alii descendunt in infernum uiuentes, alii, cum sint corpore mortui, meritis suis uiuunt. sunt enim qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis die iudicii reuertentem, quando cum gloria sancti resurgent.

VI. LITTERA UAU.

Sexta littera \'Uau', cuius interpretatio sonat \'uel sic non ille.: alius interpres \'et non est\' ait.

Et ueniat super me misericordia tua, domine, salutare tuum sec undum eloquium tuum. quid significet interpretatio litterae, quoniam subobscura est, ex psalmi serie colligendum putaui. nam cum propheta postulet: [*](1 ct. Ioh. 3. 16 cf. I Inh. 4. 8 4 Deut. 5. 21 5 cf. Deut. 6. 5 8 loh. 15. 1-1 10*Ps. 118, 40 cf. Rom. 10, 20 12 ct. I Tim. 5, 6 13 cf. Ps. 54. 16 15 ci. Matth. 16. 28 21.24 Ps. 118. 41 ) [*]( 1 dilexit hunc mundum 0 se om. GMOPm1Ta omnis Mml 4 luioriosus ORml 5 deum autem dominum MN deum om. 0 praecepit GMNPRab tenere O. add. id est tenaci MNPTa 7 alt. est om- MN 8 inquid GPm1 10 audet v audit codd. andiet a 11 sit uera av quam] qua T 12 quam] qua MN Ta sunt — 14 uiuunt mn. Mm1NT 15 in die JLV 16 resurgent] add. Explicit quinta (V.40) littera. Incipit AOP R. om. eel. 19 Uau sexta littera G sonat - 20 ait AR est (om. G) ut iBe ; alius interpres \'non est\' ait Ga sonat est\' uel et\' MNT sonat \'est\' uel \'sie\' (sic s. uocabulum erasurn) P \'ffleest, et non alius\', uel cuius interpretatio \'et ille\' Ov. add. 0: alius intErpres \'et non est\' 24 eolligenda Mml putauit N profeta R )

109
\'ueniat super me misericordia tua, domine, ueniat salutare tuum', non est dubium quem uidere deposcat, hoc est: in quo fructus et misericordiae ueniat et salutis. denique in superioribus idem poposcit in psalmo octogesimo quarto, in quo euidentius domini Iesu prophetauit aduentum. nam terram quam benedici po- stulet satis notum, illam uidelicet quae peccatum in Adam contraxerat, cui dicitur: terra es et in terram ibis. maledixerat autem deus non elementum naturae carnis, sed carnem praeuaricantium. benedicitur caro igitur in Christo, ut maledicto superiore caro soluatur, benedicitur caro, quam benedictus filius dei adsumpta hominis condicione suscepit.