Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et quia cognouit dulcia iudicia, dicit: ecce concupiui mandata tua ; in tua iustitia uiuifica me \'bona iudicia\' auctoritate ait. ecce amat libertatem fidei qui libertatem dedit, diligi se gaudet qui ideo uenit in hunc mundum, quia [*]( 1*Esai. 43, 25-26 4*Luc. 15. 7 9*Ps. 1, 5 13*Ioh. 3, 18 15 ef. loh. 3. 17 20*Ioh. 3, 19 22 Ps. 100, 1 24*Ps. 118,40 26 cf. Ps. lis, 39 ) [*](7 si] sed ARml 10 alt. in otu. APR iadio A spem habent MN 11 peccatorei] add. tamen Gm2Tm2 13 ipsum 0 15 ut non Mm1N 16 subire AmlPm2 18 refutauerunt b eoj eum a 19 quid av agnosce quod sit ipso dicente: hoc est autem 0 20 indicium est av 21 hanc om. 0 22 pr. misericordiam R 24 et quia — p. 108, 2 sedulns Otn. N 26 dedit libertatem 0 )

108

hunc mundum dilexit, amari se exigit qui omnes amat, quia cantas est. concupiuit mandata dei ut bonus seruus, ut cultor sedulus; concupiuit non ut amator meretriciam copulam, non ut auarus pecuniam, non ut luxuriosus lasciuiam. de illis enim lex dicit: non concupisces, dominum autem deum praecipit diligendum et tenero quodam atque interno amandum cupiditatis affectu. et quia amicus est qui diligit, seruus est qui timet, quasi amicus qui omnia fecerit quae praecepit ei dominus: uos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis.