Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid timeo confiteri, quid timeo dicere peccata mea? quid uereorobprobrii mei mentionem facere apud eum, cuius iudicia dulcia sunt ? quod seuerum in aliis, in Christo dulce est, in Christo suaue est. quia ipse suauis est;

denique gustate et uidete quoniam suauis est dominus. dulcia iudicia confitenti, quia ipse [*]( 5 Ps. 33. n 8 ci. Gal. 3.13 12 cf. Ps. 43, 16 15 Rom. ti. 3 19.20.22*Ps. 118. 39 28 Ps. 33. 9 ) [*]( 4 pr. qui] quae Mm1NT 7 erueis} scilicet 0 10 auferat 0 12 quod cotidie AR cottidie GMNT 13 delutum J. dilitum Gml deletum. Gm2MORm2v 16 sumus baptizati GJINP 19 si non — 21 meum om. Ta 22 ut oportet poenitentiam 0 recte] add. dico Gm2MNOav 23 meum om. AR 24 dukia] add. a: quomodo oportet confiteri? 25 pr. quid timeo] quomodo Mm1NT, add. oportet Tm2 26 eum om. P 27 quid Oml 29 confitendi AR )

107
dixit: ego sum ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memor nonero.tu autem memor esto et iudicemur; dic iniquitates tuas, ut iustificeris. dulcia iudicia agenti paenitentiam, quia ipse dixit: gaudium erit in caelis super uno peccatore paenitentiam agente quam in nonaginta et nouem iustis qui non indigent paenitentia. si dulcia sunt igitur iudicia domini, suauitatis fructus percipere elaboremus.