Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non uno tempore, non semel abstulit obprobria, aufert cotidie. peccatum incidimus, non unum, sed multa: cooperti sumus obprobrio et confusione. uenimus ad baptismum: dilutum est omne peccatum et cum peccato obprobrium. abstulit obprobrium meum dominus Iesus obprobrio suo, quia crucifixus est mihi, quia, qui-

cumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. non habeo quod auferri petam. sed post baptismum incidi obprobrium, debeo agere paenitentiam, ut dicam: aufer a me obprobrium meum. si non agam paenitentiam, quomodo dicam: aufer a me obprobrium meum, cum hoc ipsum peccati obprobrium sit, quia non ago paenitentiam? si autem paenitentiam, ut oportet, ago, recte: aufer a me obprobrium meum quod suspicatus sum; iudicia enim tua dulcia.