Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

similiter ergo et propheta, etsi peccatum declinare cupiebat, tamen quasi deum repulsorem peccati esse cupiebat sui. uolebat auferri obprobrium quod suspicatus est, uel quia cogitauerat in corde et non fecerat et paenitentia licet abolitum suspectus tamen erat ne forte adhuc maneret eius obprobrium. et ideo deum precatur ut illud auferat, qui solus nouit quod nescire potest etiam ipse qui fecit. denique alibi ipse dixit propheta: scis obprobrium meum, quamquam istud obprobrium Christi sit, quod non est uerum obprobrium, sed gloria dei; crux enim Christi Iudaeis scandalum, Graecis stultitia.

Illis ergo obprobrium, mihi uirtus est, per quam aduersarium repello, saeculum uinco, mihi sapientia, per quam insipientiae laqueos euado. hoc obprobrium thesauris Aegypti Moyses praetulit: maius, inquit, aestimans Aegypti thesauris obprobrium Christi. si obprobrium tuum gloria est, domine Iesu, quanta est gloria tua!