Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Aufer obprobrium meum quod sus pi catus sum. subobscure dictum uidetur, sed explanauit apostolus quod hic uidebatur obscurum, ubi ait: nihil quidem mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum, sciebat enim se esse hominem, etsi cauebat ut poterat, ne post suscepta baptismi sacramenta peccaret, ideoque delicti conscius sibi non erat; sed quia homo erat, peccatorem se fatebatur sciens unum esse Iesum lumen uerum, qui peccatum non fecit nec est inuentus in ore eius dolus, ipsum solum iustificari, qui uere alienus esset a lapsu.

similiter ergo et propheta, etsi peccatum declinare cupiebat, tamen quasi deum repulsorem peccati esse cupiebat sui. uolebat auferri obprobrium quod suspicatus est, uel quia cogitauerat in corde et non fecerat et paenitentia licet abolitum suspectus tamen erat ne forte adhuc maneret eius obprobrium. et ideo deum precatur ut illud auferat, qui solus nouit quod nescire potest etiam ipse qui fecit. denique alibi ipse dixit propheta: scis obprobrium meum, quamquam istud obprobrium Christi sit, quod non est uerum obprobrium, sed gloria dei; crux enim Christi Iudaeis scandalum, Graecis stultitia.