Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sumpsit uestimenta nostra, ut nos splendore inmortalitatis indueret. uenit in nube leui quasi iustitia — iniquitas enim in talento plumbeo sedet — Christus in corda iustorum, in quibus peccata non erant. et ideo bene lectum est hodie: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? pro nobis uerbum suscepit carnis infirmitatem, pro nobis esuriuit, uapulauit, crucifixus est, mortuus est, ut nobis, in quibus ante uita ignobilis et degener habebatur, inciperet mors esse pretiosa.

Sed reuertamur ad confectionem itineris et ordinem mansionum. et tu sequere spiritaliter hanc legem uiandi, ut exeas ex Aegypto, et inde promouens fige tabernaculum in Sochoth. haec prima tibi statio sit; Sochoth prima mansio significat \'tabernaculum\'.