Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Aliter quoque hanc interpretationem sumere licet. uenit in nube leui Christus in Aegyptum, hoc est: uenit in susceptione corporis in hoc saeculum; in nube uenit quem nebula corporis obumbrabat, sed leuis erat caro quam nulla sua grauabant delicta. quomodo enim peccatis grauaretur suis, qui auferebat omnium peccata populorum ? ecce, inquit, agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. ante hesternum lectum est, quia stabat Iesus et habebat uestimenta sordida; mea enim peccata portabat.

sumpsit uestimenta nostra, ut nos splendore inmortalitatis indueret. uenit in nube leui quasi iustitia — iniquitas enim in talento plumbeo sedet — Christus in corda iustorum, in quibus peccata non erant. et ideo bene lectum est hodie: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? pro nobis uerbum suscepit carnis infirmitatem, pro nobis esuriuit, uapulauit, crucifixus est, mortuus est, ut nobis, in quibus ante uita ignobilis et degener habebatur, inciperet mors esse pretiosa.