Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hae sunt nares sicut turris Libani praecelsa supra mundum, et ideo prospicit faciem Damasci, gentilem scilicet populum, odorans fidem eius, cuius gratia delictorum suorum detergeret faetorem. facies igitur Damasci fides est gentium nullo obumbrata amictu, nullo adoperta uestitu, nuda ac libera, caelo magis intenta quam terris.

hanc speculantur et prospiciunt nares ecclesiae, quod suaue in ea et odorum est aspirationis et gratiae colligentes. et bene nares eius sicut turris Libani, quia in sacrificiis odor suauis ecclesiae est, in quibus est boni odoris. hostia remissio peccatorum.