Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

munus est domini, ut oculos animae nostrae a negotiis mundi huius auertat. beatitudo enim omnis a domino est: beatus autem uir, cui nomen domini spes eius et non respexit in uanitates et insanias falsas. qui non respicit haec, beatus est; qui autem respicit, insanus atque furiosus est. et ideo resipiscat unusquisque a furore saecularium cupiditatum, quae ita mentem animumque perturbant, ut compos sui esse non possit.

Si in nauigio fluctuante sis constitutus, auertis a sentina oculos, ne uomitum moueat tibi; si in ciuitate ambulans aliquid faetidi odoris offendas, longe refugis atque declinas: