Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sunt etiam mystic-i oculi, quos auertere debeas a uanitate; est enim et sensuum uanitas, quam oculi animae tuae uidere non debeant, quia illi eam uident quos apostolus damnat. unde ipso magis auctore discamus, quae uanitas et qui oculi sint. manifestum enim esse plerosque, qui uanitate sensus sui obscurati sunt corde et alienati a uita dei propter ignorantiam quae in ipsis est, propter caecitatem cordis eorum. illos tamen gentes apostolus dicit.

ignoret igitur gentilis ille quod non didicit, ignoret quod non credidit: tibi ignorare non licet quod confiteris. Christus non in uanitate uenit, sed in uirtute, non inflauit sensum hominis, sed uiuificauit, non caecitatem cordis, sed inluminationem mentis operatus est. inflammauit cor tuum, ut conprehendas quae mandatorum caelestium ratio, quae animae substantia, quae uitae futurae gratia, in quo statu posthaec erimus.