Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quia inualidi sumus et plerumque uolentes auertere cor nostrum a pecunia uel auro uel argento capimur aspectu et agrum aut aedificium uidentes alienum concupiscimus, bene addidit propheta dicens: auerte oculos s meos, ne uideant uanitate s, in uia tua uiuifica me. etenim qui in uia est dei, uanitates non aspicit; uia perfecta Christus est.

qui igitur in Christo est, quomodo potest uanitates aspicere, cum Christus in carne sua omnes mundi huius crucifixerit uanitates? auertamus igitur oculos nostros a uanitatibus, ne, quod oculus uiderit, animus concupiscat; mystica enim differamus interim. utinam hac interpretatione possimus reuocare ad diuersa circensium ludorum atque theatralium spectacula festinantes! uanitas est illa quam cernis. pantomimum aspicis, uanitas est; luctatores aspicis, uanitas est.

quia cernis eos de uiridibus frondibus luctantes habere coronas; illi enim ueri sunt luctatores, qui aduersum huius saeculi luctantur inlecebras et non capit oculos suos palaestra membrorum. equos currentes aspicis, uanitas est, quia uane currunt qui ascendentem saluare non possunt. denique recursus ipse te doceat, quia uane currunt qui non directum conficiunt iter, obliuiscentes superiora et ea quae posteriora sunt adpetentes.