Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quia inualidi sumus et plerumque uolentes auertere cor nostrum a pecunia uel auro uel argento capimur aspectu et agrum aut aedificium uidentes alienum concupiscimus, bene addidit propheta dicens: auerte oculos s meos, ne uideant uanitate s, in uia tua uiuifica me. etenim qui in uia est dei, uanitates non aspicit; uia perfecta Christus est.

qui igitur in Christo est, quomodo potest uanitates aspicere, cum Christus in carne sua omnes mundi huius crucifixerit uanitates? auertamus igitur oculos nostros a uanitatibus, ne, quod oculus uiderit, animus concupiscat; mystica enim differamus interim. utinam hac interpretatione possimus reuocare ad diuersa circensium ludorum atque theatralium spectacula festinantes! uanitas est illa quam cernis. pantomimum aspicis, uanitas est; luctatores aspicis, uanitas est.