Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed ut ista seruare possimus, intellectum petamus a domino. intellegamus, quae sit circumcisio. circumcidit Iesus petrinis gladiis et abstulit obprobrium Aegypti a filiis Israel. petra Christus est; circumcidat te uerbum dei et gladius oris eius, et sic Aegypti carebis obprobrio. non igitur corporis, sed cordis intellegenda est circumcisio. si intellexeris legem, seruabis eam in corde tuo.

Iudaeus in corde legem non seruat, sed in labiis legem recitat et legem ignorat. denique: populus hic, inquit, labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. quomodo potest legem tenere qui longe est a legis auctore? tertius uersiculus quid habeat, consideremus.

Deduc me in semitam mandatorum tuorum. quoniam uolui eam. quis hoc dicit nisi qui Christum sequitur? non potest alius hoc dicere nisi qui illud exequitur, quod scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis et ipsi adhaerebis, quia ipse te deducit. quomodo deducat, audi: nisi qui tulerit crucem suam et post me secutus fuerit, non est me dignus.