Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et quaeram, inquit, illam semper; non est enim mediocre, quod requiritur paradisi gratia, dei regnum, angelorum consortium inmortalitatisque domicilium. non ergo uno die quaeritur nec duobus aut paucis mensibus, sed quaeritur semper et quaeritur per omnia, ut meritorum multa concurrant suffragia; διὰ παντὸς enim et \'omne tempus\' significat et \'per omnia\'. cum dicit igitur \'quaeram\', sine fine dicit esse quaerendum. sed non satis est quaerere, nisi intellegas quod requiris.