Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

triduo ambulat exercitus, quarto requiescit die. eliguntur ciuitates, in quibus triduum, quatriduum et plures interponantur dies, si aquis abundant, commerciis frequentantur. et ita sine labore conficitur iter, donec ad eam urbem perueniatur quae quasi regalis eligitur, in qua fessis exercitibus requies ministretur.

Hanc legem uiandi esse praescriptam Christo ducente sanctis commeantibus, recognoscas uelim. profecti sunt enim et patres nostri de terra Aegypti per longa spatia terrarum; quorum statiuae omnes mansionesque descriptae sunt, donec Cades, id est ad sanctam terram, perueniretur. istae sunt statiuae filiorum Israel, quas descripsit Moyses ex praecepto domini. aduertimus ergo quis has ordinauerit mansiones, quomodo ambulare oporteret filios Israel.