Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Audiamus, inquam, quid dixit, ut uiueret: Le ge m m 1 h 1 constitue, domine, uiam iustitiarum tuarum, et quaeram illam semper. miles qui ingreditur iter uiandi. [*]( 2*Ex. 15, 1 10*Hebr. 13, 8 11 Ezech. 33,11 13*Rom. 4,17 17*Ioh. 14, 6 19*Ps. 113, 26 (18) 22*Ps. 118,33 ) [*]( 2 demergetur 0 cod. Monac. 2564 de (di-J/.V) mergitureet. av 3 in mare proiecit 0 4 persequebantur] add. Explicit de littera quarta (litera IIIIT) PT, om. eet. Incipit de V littera T, om. cet. 7 littera He] littere A. He] EPR Latine sigrjfieat av 8 uiuit Ga uiuo (uo in ras. m2) M 10 sed] quia M 11 pr. est om. 0 qui est] add. et JINT ego enim 0 .12 dominus] add. dens AOPRv enim om. P 14 uocat] add. ea MNOv tamquam] add. ea GMm20av sint] sunt GMNm2Rm2aυ, c/. Erplan. ps. 43, eap. 44 16 quae AOR qui eet. av, ef. Expltm. ps. 36, eap. 78 est om. 0 17 qui] quod 0 posi uia add. et Aml ydel.) 0 21 uiuet 0 22 qui GMm10PRm1a dixerit Αμ 23 domir. e om. P iustificationum NOv )

83
ordinem non ipse disponit sibi nec pro suo arbitrio uiam carpit nec uoluptaria captat conpendia, ne recedat a signis, sed itinerarium ab imperatore accipit et custodit illud, praescripto incedit ordine, cum annis suis ambulat rectaque uia conficit iter, ut inueniat commeatuum parata subsidia.

si alio ambulauent itinere, annonam non arcipit, mansionem paratam non inuenit, quia imperator his iubet haec praeparari omnia qui secuntur nec dextra nec sinistra a praescripto itinere declinant. meritoque non deficit qui imperatorem sequitur suum; moderate enim ambulat, quia imperator non quod sibi utile, sed quod omnibus possibile considerat ideo et statiuas ordinat;

triduo ambulat exercitus, quarto requiescit die. eliguntur ciuitates, in quibus triduum, quatriduum et plures interponantur dies, si aquis abundant, commerciis frequentantur. et ita sine labore conficitur iter, donec ad eam urbem perueniatur quae quasi regalis eligitur, in qua fessis exercitibus requies ministretur.