Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Habes alias mansiones, ad quas ecclesia cum delectatione succedit. istae mansiones sunt crucis Christi et sepulturae, in quibus uulnerata est ecclesia, sed uulnere caritatis; uulnus enim est quod Christus excepit, sed unguentum est quod effudit, pomum est quod pependit. hoc pomum gustauit ecclesia et ait: et fructus eius dulcis in faucibus meis. et ut scias, quia pomum est dominus, legisti supra:

tamquam malum in lignis silu ae, ita consobrinus meus. nos quoque uulnus fatemur, cum praedicamus Christum crucifixum, sed bonus odor sumus deo, quia crux Christi Iudaeis scandalum, Graecis stultitia, nobis autem uirtus dei atque sapientia est. hoc uulnere ecclesia uulneratur, cum saluatoris sui praedicat mortem, sed hoc uulnus est caritatis. denique qui non credit negat, qui diligit confitetur: Manicheus negat, christianus fatetur. et ideo scriptum: utilia uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. pulchre ergo dicit ecclesia: quia uulnerata caritatis ego sum.