Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Constitue mihi aliquos ex circumcisione credentes in lege doctos obseruantiae sollicitae uiros et nunc euangelii agnitione inluminatos, spiritali saginatos gratia; dicit in his ecclesia, quae uidet Christum, quae sponsum recipit, quae cibo eius pascitur: i n umbra eius concupiui et sedi et fructus eius dulcis in faucibus meis. qui fructus eius dulcis nisi praedicatio dominicae passionis, ut ipse ait:

ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris? qui enim dulcior fructus potest esse in faucibus nostris quam remissio peccatorum ? et bene flos est ecclesia, quae fructum adnuntiat, hoc est dominum Iesum Christum, de quo dictum est Mariae: benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui.

Ergo ubi gustauit fructum suauitatis, inpatiens ad perfectiora festinat dicens: introducite me in domum uini, constituite in me dilectionem. confirmate me in unguentis, stipate me in malis, quia uulnerata dilectionis ego sum. laeua eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me. [*]( 1 cf. Leu. 23. 4—5. Ex. 12,18 3 cf. Leu. 23, 21—43 9 cf. Ioh. 7, 2 14*Cant. 2. 3 17 Ps. 126; 3 20 cf. Cant. 2,1 21 Luc. 1. 42 24*Cant. 2, 4—7 ) [*]( 1 decima] add. die v 3 qeae deleui 4anonymo] annono MmlNml anno nono Mm2Nm2 anno 0 anno quinquagesimo Gm2Pm2Tm2a, add. qui iubileus dicitur Gm2 T m2α sanctificata—umbra est om.AGm 1NTm1 Sneumeniae PRml 7 dies, dies] dies b 9 sce(sche-3/)nophegiis rodd. a 12 obsemantes sollicite 0 13 spiritalis (-Ii Rm2) agnitos AR 14 recepit Gml 16 quis MORv 18 mercis AGmlR quis Ov 24 introduc AGR 27 d!leccione*(s ems.) M charitatis a 28 dextra 0 compleetetur ab )

89
adiuraui uos, filiae Hierusalem, in uirtutibus et fortitudinibus agri, si suscitaueritis et resuscitaueritis dilectionem usque quo uo- luerit.