Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Constitue mihi aliquos ex circumcisione credentes in lege doctos obseruantiae sollicitae uiros et nunc euangelii agnitione inluminatos, spiritali saginatos gratia; dicit in his ecclesia, quae uidet Christum, quae sponsum recipit, quae cibo eius pascitur: i n umbra eius concupiui et sedi et fructus eius dulcis in faucibus meis. qui fructus eius dulcis nisi praedicatio dominicae passionis, ut ipse ait:

ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris? qui enim dulcior fructus potest esse in faucibus nostris quam remissio peccatorum ? et bene flos est ecclesia, quae fructum adnuntiat, hoc est dominum Iesum Christum, de quo dictum est Mariae: benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui.