Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In umbra, inquit, eius concupiui et sedi: legem enim acceperat, hanc sequebatur, hanc currebat uiam. in lege itaque requiescens in umbra Christi requiescebat. bona umbra, quae nos ab iniquitatis calore sola defendit. cui autem dubium, quod lex dei umbra sit Christi? quid est lex diei festi neomeniae, sabbatorum, nisi umbra futurorum ? qui dies secundum legem Moysi, ut uideam sex dies et iterum septimum diem et sic perpetua saecula ? qui mensis secundum legem Moysi. ut sciens mensem sciam primam mensis neomeniam et uera sancta in neomeniis offerenda?

qui secundum legem Moysi annus ex illis diebus constat, de quibus ait: sex annis seruiet Hebraeus et septimo anno liberabitur, ut inueniantur sex anni, quibus aliquis operatur terram, septimo autem anno remittet illam proselytis et pauperibus et bestiis terrae ? qui septimus annus, quo conceduntur debita omnia Hebraeis ? in hac umbra requiescebat patrum fides et prophetarum sancta deuotio.