Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qui autem, cum essent angeli dei, hoc est uitae probitate angelorum imitantes gratiam — qui enim non ducunt uxores et quae non nubunt erunt sicut angeli in caelo —, qui ergo, cum angeli uiderentur. capti sunt decore femineo, hi caro sunt: sicut dominus deus dixit: non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt.

et merito expertes libidinis angelis conparantur, caro non sunt, quia non sunt in carne sed in spiritu, quales erant illi qui doctorem apostolum sequebantur, quibus ait: uos autem non estis in carne sed in spiritu. qui autem corporea feminarum capiuntur libidine, caro sunt, atque utinam caro tantum et non etiam equi adhinnientes, quia in uxorem, inquit. proximi sui adhinniebant. [*]( 3*Gen. 6,3 6*Gen.46,25 9*Gen.46.26 12*Ex.l.5 17 cf. Matth. 22,30 18 cf. Gen. 6.2 20*Gen. 6, 3 24*Rom. 8, 9 27*Hier. 5, 8 ) [*]( 2 alt. caro om. AR 4 gubernaculum a animae Pmla 6 hii AP R 7 ballae R balae cet. a Bala v 8 hosj haec AGPm2Rmla hoc Pml Iacobl in 0 omnes om- v animae scripsi animas eodd. av 9 intraueruntj add. cum Iacob v 10 quij quae MNOav 11 inquit, sexaginta b inquid Pml 14 et AOav, om. eet. 15 etj LXXta 0 eod. Monac. 2564, om. av 19 dixit (dicit 0) dominus deus MNO 22 et merito - p. 74,17 mentis intentio desunt m A 23 quales — 25 spiritu om. MmlN 27 inquit in uxorem 0 inquid GN 38 adhinnibant Om2 )

72