Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sic enim scriptum est: hifi1ii Ballae, quam dedit Laban Rachel filiae suae, et peperit hos Iacob: omnes animae septem, et alibi: omnes autem animae quae intrauerunt in Aegyptum, qui exierunt de femoribus illius, praeter mulieres sexaginta, inquit, e t sex. et in principio Exodi legimus: erant autem omnes animae de Iacob quinque et septuaginta, qui erant cum Iacob. ergo illi, qui habitabant cum Ioseph, et de Aegypto exierunt et animae sunt.