Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Noli igitur in puluerem mortis deducere animam tuam, cui dominus etiam naturalem altitudinem tribuit et uigorem, quo se excitet et adsurgat. unde etiam de hac coniunctione animae et corporis dictum oportune accipitur, eo quod in naturali uitae nostrae mysterio conexa anima corpori uelut humi reptet et pauimento adhaereat partim propter hoc terrenum habitaculum, partim quia corpus istud e terra est. et regionis igitur diuersorium et materia ipsa corporis nostri huic concurrit sententiae. ideoque pulchre apostolus de mortis huius corpore liberari cupit, quia carcere quodam claudimur et in quodam luxuriae gurgustio siti tenebris inuoluimur delictorum.