Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Siquidem habet equos suos Christus, de quibus dicit propheta: inmisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas, eo quod gentium populos, qui mouentur ut aquae multae et excitantur ut fluctus aquarum, euangelizando commouerint apostoli, ut adsurgentes a terrenis idolorum caeremoniis in Christum crederent. et supra ait: ascendisti in equos tuos, equitatus tuus sanitas.

o bonorum equorum duodecaiugum mirabile, quibus frena pacis, habenae sunt caritatis! constricti inter se concordiae uinculis et iugo fidei subiecti, quattuor rotis euangelii mysterium totius orbis finibus inuehentes, bonum aurigam portantes dei uerbum, cuius flagello fugatae sunt inlecebrae saeculares, exterminatus mundi istius princeps, iustorum cursus impletus est.

o rationabilium equorum grande certamen, o mirandum mysterium! rota intra rotam currebat et non inpediebatur, nouum testamentum in ueteri testamento: intra illud currebat per quod adnuntiabatur. in quattuor partes ibant rotae et non reuertebantur retrorsum, quia spiritus uitae erat in his qui currebant in quattuor partes totius mundi, et sine offensione currebant, quia bona uita equorum quadrabat. currebant igitur equi, quia non dormiebat qui ascenderat equos.