Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed propheta, qui sincero conuerti uoluit affectu, u i a m, inquit, ueritatis elegi ; iudicia tua non sum oblitus . non potest hoc dicere qui errat in dogmate, non potest Arrianus dicere, non potest Sabellianus, non Manic-heus; non potest dicere auarus, qui saecularia et materialia concupiscit, non potest dicere qui negotiatur; non est enim uia ueritatis habendi studium, cupiditas possidendi. quomodo uia ueritatis, cum ille diues in saeculo nequeat secum suas transferre diuitias et incipiat mendico illo Lazaro egentior esse post mortem?

non est uia ueritatis honor saeculi, sollicitudo mundi.denique, qui uiam ueritatis elegit, paulo post dicit: auerte oculos meos, ne uideant uanitates. uanitas temporalium est, ueritas aeternorum. si uolumus igitur ambulare uiam ueritatis, peregrinemur saeculo magis quam deo et ambulemus per fidem. qui enim per fidem ambulat deo praesens est, qui ambulat per speciem adest saeculo. peregrinatur a domino; sed hic cito confunditur.

Unde refugus ab huiusmodi uiro dicit Dauid: adhaesi testimoniis tuis, domine, ne confundas m e. [*](3 cf. Rom. 1. 26 7 Rom. 1, 28 10 Ps. 118. 30 16 cf. Luc. 16. 19 sqq. 19*Ps. 118, 37 22 cf. II Cor. 5, 6—7 26*Ps. 118.31 ) [*]( 2 miseretur Rml iniuste miseremur (-tur N) MN 3 auctoritatis AGm 10 P Raμ ulciscare 0 4 qui cum a commiserunt ΑΟΡυ nullum a 5 conditorem P 7 illos inquit (inquid M) MNPaυ illos deus inquit G 8 elegere PmlRml 10 uoluit sincero conuerti 0 11 inquid M 12 in] add. uano a Arianus v 13 sabellus 0 auarus dicere 0 14 post qui eras. in A 16 uiam PmlN, add. est AMm2 17 suas secum 0 illi Am2 19 quia Mm2 20 nanitatem av 21 uiam ueritatis ambulare 0 23 alt. qui] add. autem a 24 domino] deo MN 26 adhaesit M 27 tuis om. N Rm1 adhaeret Oav )

80
adhaesit testimoniis domini qui eius mandata non respuit, iudicia non obliuiscitur nec uoluptatibus indulget suis. qui adhaeret domini testimoniis, renuntiat mundo, posteriora obliuiscitur, ad priora contendit, ut perueniat ad brauium, quod est insigne uictoriae. non ergo confunditur quem mundi huius inlecebrosa non ceperint, non