Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed propheta, qui sincero conuerti uoluit affectu, u i a m, inquit, ueritatis elegi ; iudicia tua non sum oblitus . non potest hoc dicere qui errat in dogmate, non potest Arrianus dicere, non potest Sabellianus, non Manic-heus; non potest dicere auarus, qui saecularia et materialia concupiscit, non potest dicere qui negotiatur; non est enim uia ueritatis habendi studium, cupiditas possidendi. quomodo uia ueritatis, cum ille diues in saeculo nequeat secum suas transferre diuitias et incipiat mendico illo Lazaro egentior esse post mortem?

non est uia ueritatis honor saeculi, sollicitudo mundi.denique, qui uiam ueritatis elegit, paulo post dicit: auerte oculos meos, ne uideant uanitates. uanitas temporalium est, ueritas aeternorum. si uolumus igitur ambulare uiam ueritatis, peregrinemur saeculo magis quam deo et ambulemus per fidem. qui enim per fidem ambulat deo praesens est, qui ambulat per speciem adest saeculo. peregrinatur a domino; sed hic cito confunditur.