Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Consideremus etiam, ne et ipsum deteriorem faciamus, cuius miseremur iniuste: plerumque enim non cohercere delinquentes maioris austeritatis est quam si ulciscaris. traduntur enim in passiones ignominiae, quicumque aliquid inhonestum commiserint, nullumque culpae pretium ferunt. denique eos, qui cognitorem deum suorum scelerum non putabant et quasi sine iudice et sine lege uiuebant, tradidit, inquit, illos deus in reprobum sensum, quia elegerunt uiam iniquitatis, uiam autem ueritatis eligere noluerunt.