Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Meritoque, quia uulnus grande ac uetus est, diu serpens, perfectioris medic-inae remedia deposcit obsecrans, ut domini legitima miseratione curetur. cito enim refricatur uulnus quod sanatum medicinae lege non fuerit, immo etiam seriorem curatio sentit profectum. ideoque si uirus in interiora proserpit, medicamenta foris adposita non sentit.

exigit ergo medicinae ratio, ut aut sectione aut adustione curetur. nisi enim putrefacta recidantur aut umor inutilis decoquatur, frustra medicinae manus adhibentur ad uulnera. ideoque bonus medicus huiusmodi aegrum legitime dicit esse curandum, ut possit medicina proficere. lege ergo miseretur, qui cum iustitia sapientiaque miseretur, ut ea dimittat quae scit iure posse dimitti, ne, cum alterius miseretur, se ipsum legi faciat obnoxium. Agag postquam miserationi donatus est, fecit peccare Saul: peccauit enim in ipsa misericordia et ideo peccauit post misericordiam. 30 [*]( 4*Ps. 118. 29 6 Ps. 118. 29 11 Rom.7,24. 25 2scf. I Reg. 15,8 sqq. ) [*]( 1 uigeat recto 0 uigere AP R uiget JINT 2 adque G 4 ait] add. V A 7 in nobis esse M 8 interius] in nos N 11 auxilium precari GO tu] add. et Αυ 14 dixit uiam MN ir qiuitatis dixit O 15 currentia PR 16 trita MN T 17 ac uetus] acatus 0 est et av 18 perfectius N 19 enim om. N 20 seriore curatione 0 curato Rml 21 uirus si M serpit 0 23 ustione 0 humor GMNOPm2Bm2 24 deqaoquatnr AmlGP decoqaitur Oml medicinael medici 0 28 lege Rml legi; MNP 29 miserationi AOmlPml R miseratione eet.av datus 0 )

79