Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed quia hereditarium iniquitatis glutinum mentibus inhaesit humanis, opus est liberantis auxilio. precare et tu, dicito: \'infelix ego homo, quis amouebit a me iniquitatis uiam ? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.\' et pulchre uiam dixit iniquitatis, non iniquitatem, eo quod non quasi naturalis iniquitas sit in nobis, sed maiorum post peccata currentium sit adtrita uestigiis.

Meritoque, quia uulnus grande ac uetus est, diu serpens, perfectioris medic-inae remedia deposcit obsecrans, ut domini legitima miseratione curetur. cito enim refricatur uulnus quod sanatum medicinae lege non fuerit, immo etiam seriorem curatio sentit profectum. ideoque si uirus in interiora proserpit, medicamenta foris adposita non sentit.