Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique inde incipit uersus: adhaesit pauimento anima mea; uiuifica me secundum uerbum tuum. per pauimentum terram intellegimus, per terram materialia. peccatori autem dictum est: terra es et in terram ibis, eo quod diuinis mandatis inhaerendum non putauerit, sed in mate-

rialia et corporalia deflexerit, cui inpressa fuerit uitae huius saecularis delectatio. denique eiectus de paradiso, hoc est ex illo sublimi et caelesti loco ad quem raptus est Paulus siue in corpore siue extra corpus nesciens, ex illo ergo eminenti loco deiectus in terram deplorat Adam dicens: adhaesit pauimento anima mea, sicut alibi ait:

humiliata est in puluere anima mea i et adhaesit in terra uenter meus. paenitentiam [*]( 14.23 Ps. 118, 25 17*Gen. 3.19 21 cf. II Cor. 12.3—4 24TS. 43,26 ) [*](2fecit GPR 3 consilia hominum O 4 consilia plerumque incerta 0 ex] et GJINPRT,om. 0 euentus G, add. Explicit de tertia littera (litera IIIT). Incipit de (quarta de AmI) littera quarta (IIII littera T) APRT, om. eel. 7 Deleth (Deleht Nm2 Daleth av) post Hebraeos tr. MNav 9sensu AOPm1v eorum enim M est eorum O 11 a om.GMm1NRm1T ex] e b 12 est enini 11 14 coepit av 18 non pitauerit inherendum 0 19 huius om. 0 saecolari3 om.AR 20 eicitur G, add. est 0 21 ad quem] atque Gml ad quae Gm2 v 22 ergo] enim M terra G deploret v )

69
gerentis haec uox est, qui meminisset adhaerentem se deo nescisse nec potuisse discernere quod non discreuit et Paulus, utrum in corpore esset an extra corpus: ita infirmitatem pigritiamque corporis minime sentiebat cui domini adhaerebat praesentia. spiritus ergo propheticus, qui dolorem expressit. uel dominus, qui suscepit eius infirmitatem, personam repraesentat Adae eiusque adsumit adfectum.