Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et merito opacam significat adclinationem, quia in ecclesia constitutos uirtus obumbrat altissimi. hac umbra Dauid protegi se postulabat, ne eum per diem sol ureret uel luna per noctem; hanc umbram spiritalis ministrat gratia torrida saeculi huius et mundi aestiua fugientibus. opaca igitur adclinatio Christi et ecclesiae, quibus dei paris aeterna illa requies adspirat.

m hac ergo requiescamus umbra peccatorum nostrorum aestibus fatigati. si quos adussit libido, his domini crux refrigeret, in qua se reclinauit, ut nostra delicta susciperet: si quos culpa lassauit, hos Iesus gremio suscipiat et molli foueat amplexu. unde audeo dicere, quod caro Christi adclinatio sit ecclesiae.