Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non ergo dormiebat, qui templum condere domino cogitabat uerborum caelestium exaedificatione, non lapidum. uerbum enim dei repulsorium taediorum est, quo somnus animae, sopor mentis excluditur; ex tristitia enim et sollicitudine saecularium somnus inrepit. qui autem adhaeret deo, curarum fugitans uoluptatem capit cognitionis aeternae, nullam illic mutationem rerum, sicut saecularium, pertimescens.

Qui facilioribus igitur laborum utuntur conpendiis. dormitauit accipiunt; sed Origenes, qui multorum interpretationes diligenti discussit indagine, stillauit secutus est, eo quod perfecti anima quasibene conposita et confirmata non stillat, ut fastigia culminum, quae bene tecta atque munita sunt, ceterum inconposita cito stillant. inde usurpatum est: stillicidia eiciunt hominem in die hiemali de domo sua, in quo frigoris asperitate et frequenti aeris mutatione temptamur. denique docemur prouidere, ne fuga nostra fiat hieme aut sabbato; probatos enim iam nos dies debet repperire uel iudicii uel mortis, ne uiduatos [*]( 5*Ps. 118, 28 7 Ps. 118, 28 11 *Ps. 131. 4 13 ef. Cant. 5, 2 21 Origenes Ps. 118. 28 25*Prou. 27.15 28 ef. Matth. 24, 20 ) [*]( 1 iustitiarum] iustificationum MN 2 caelitus G caelestibus PR 3 huius O somnum Gav uanitafu] uoluptatis 0 5 ergo AMOav dicens] add. IIII APR 9 νυστάζειν et στάζειν v perfectos a 11 aut] et N 14 domino condere MO 16 exprimitur MNPmlT 17 curas a 18 caput AOP cogitationis NT 19 sicut Qm. v 20 dormitauit] add. non N 21 origenis MmlPml 24 minuta N monita Pml 26 hiemali in (om. M) die MN qua a 28 praeuidere MN aut] uel ANav, cf. tractat. 5. ewp. 35 )

76
uiriditatibus prosperorum et omni spoliatos secundorum flore successuum exitus mortis inueniat.