Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

inde non solum factum deprehenditur, sed etiam facti pondus et facientis affectus. ideoque Dauid quasi bonus sui iudex atque arbiter prope usque ad fastidium uult doceri et uel superfluo inmorari tempore quam necessarium ordinem praeterire. ἀδολεσχία enim uel halucinatio uidetur longa quaedam esse meditatio uel morosa quaedam mentis intentio: a quo non longe abest exercitium uel animi uel corporis. nam ut ille, qui exercet membra sua palaestra, diutius exercet, ut roboret, ita qui exercet mentem suam in scripturis diuinis uel in consiliis, diutius exercere debet.