Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Graecus ἀδολεχήσω posuit, quod dicitLatinushalucinabor. in quo uidetur esse aliqua sermonis offensio secundum uulgarem consuetudinem, quia ἀδολεσχη̃σαι uulgo aestimatur uel halucinari uel plus quam oportet aliquid loqui et superfluum uideri, quod audienti fastidio est; et uidetur esse praeter ordinem, cum ordo rerum uideatur adferre fastidium, ut si causam uelis enarrare aliquam et ordinem serues, auditor autem ad rerum festinet exitum, superiora fastidit. sed non potest plene instrui nisi qui ordine sui cuncta cognouerit;

inde non solum factum deprehenditur, sed etiam facti pondus et facientis affectus. ideoque Dauid quasi bonus sui iudex atque arbiter prope usque ad fastidium uult doceri et uel superfluo inmorari tempore quam necessarium ordinem praeterire. ἀδολεσχία enim uel halucinatio uidetur longa quaedam esse meditatio uel morosa quaedam mentis intentio: a quo non longe abest exercitium uel animi uel corporis. nam ut ille, qui exercet membra sua palaestra, diutius exercet, ut roboret, ita qui exercet mentem suam in scripturis diuinis uel in consiliis, diutius exercere debet.