Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ubique meminit sui nec putat satis esse, ut doceat eum iustificationes suas dominus deus noster, sed addidit: uiam iustif icationum tuarum insinua mihi, et exercebor in mirabilibus tuis. uide ordinem. prius est ut discamus domini iustificationes, deinde ut gradus quosdam iustificationum et ordinem nouerimus, quid prius, quid consequens esse debeat.

nam scire quid facias et ordinem nescire faciendi non est perfectae cognitionis; offendunt plerumque praepostera. denique iustus est, qui se in exordio sermonis accusat, iniustus autem, qui quod prius negauerat confitetur; ille uerecundiae inuenit gratiam, hic notam incurrit inpudentiae. ita ordinis ignorantia conturbat [*]( 3*Ps. 31, 5 10*Prou. 18, 17 13 cf. Gen. 3, 8 16 cf. Matth. 23. 8. 18 Ps. 93, 12 20*Ps. 118, 27 27 cf. Prou. 18,17 ) [*](def. A) [*]( 1 eas itaque OE dominum MN 2 cegat] tacett. dixit hoc 0 3 aduersum ΜΝυ iniustitiam Mm1 5 excludit a coacerbire scripsi coaceruare MNOPRT acerbare Gmlv aceruareGm2a exaggregare a 6 fuerat Rm2 7 per- struit GOPR in uerecundia 0 8 suum actorem accusat O 9 deleuisse MNT 10 primordio Mml 11 sit] est Gav; add. est iustus R 12 patet Ptnl 15 iustificationes suas doceat nos 0 17 aester N beatus iHe OR 20 addiditj add. tertio MNT 21 iasticiarum a 26 plerumque offendunt MN 29 inpadicitiae 0 )

74
negotiorum naturam formamque meritorum. ille autem, qui didicerit primo mysteria dei, deinde ordinem mysteriorum, exercetur in mirabilibus dei.