Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Relinquens itaque eas Dauid pronuntiat et apud deum non tacet: confitetur errores, non negat lapsus. simile illi hoc dixit: adnuntiabo aduersus me iniquitatem meam domino. si enim se accusauerit iustus, uocem parati accusatoris exclusit. qui solet coacerbare peccata et uniuscuiusque exaggerare flagitia. obstruit ergo os eius, qui ipse de se fuerit ante confessus, et praestruit ueniam confitentis uerecundia. excusat reum pudor suus, accusat auctorem; qui enim sua delicta non tacuit, uidetur in se doluisse quod fecit, in diabolo prodidisse quod suasit. ideoque ait scriptura: iustus in exordio sermonis accusator est sui.

qui se accusat, etsi peccator sit, iustus esse incipit, quia nec sibi parcit et dei iustitias confitetur, quem putat latere nihil posse. utinam Adam se prius accusare quam celare uoluisset! sed non satis est ut confiteamur errorem, uerum etiam, si corrigi uolumus, a domino postulemus, ut doceat nos iustificationes suas, ne postea errare possimus. a domino igitur doceri petit, quia unus est magister noster, ut ait Christus, nec otiose hoc petit: non enim ille beatus quem docet homo, sed quem tuerudieris, domine.