Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Relinquens itaque eas Dauid pronuntiat et apud deum non tacet: confitetur errores, non negat lapsus. simile illi hoc dixit: adnuntiabo aduersus me iniquitatem meam domino. si enim se accusauerit iustus, uocem parati accusatoris exclusit. qui solet coacerbare peccata et uniuscuiusque exaggerare flagitia. obstruit ergo os eius, qui ipse de se fuerit ante confessus, et praestruit ueniam confitentis uerecundia. excusat reum pudor suus, accusat auctorem; qui enim sua delicta non tacuit, uidetur in se doluisse quod fecit, in diabolo prodidisse quod suasit. ideoque ait scriptura: iustus in exordio sermonis accusator est sui.