Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque secundo uersu ait: uias meas pronuntiaui, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. pulchro ordine ad iustificationes dei perueniendum putat, ut primum sua peccata fateatur. sic enim docemur et alibi: dic iniquitates tuas, ut iustificeris. itaque scire debemus, quid sit uias suas ambulare hominem et uias dei. qui facit uoluntates carnis et uiuit secundum concupiscentiam mundi huius, uias suas ambulat, quibus delectatur et gaudet; qui autem uenit uoluntatem facere patris sui qui in caelis est, cuius cibus est ut mandatum dei conpleat, qui non quaerit quod sibi uoluptati sit, sed quod placeat deo, ille uiam domini pergit, illam uiam, quae ait: