Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

tunc ergo in ligno conpunctus est lancea et i-xiuit de eo sanguis et aqua omni unguento suauior, accepta deo hostia, per totum mundum odorem sanctificationis effundens, et quasi balsamum ex arbore, sic uirtus exibat e corpore. unde ait: sentio uirtutem exisse de me. inde opobalsamum expressio dicitur, eo quod conpunctione ligni balsamum per cauernam punctionis erumpit. conpunctus igitur Iesus odorem remissionis peccatorum et redemptionis effudit. nam et constrictus erat, uerbum cum esset, homo factus.

et pauper factus est, cum diues esset, ut nos illius inopia ditaremur, potens erat, et despiciendum se praebuit, ita ut Herodes sperneret eum et inluderet ei, terram mouebat, et haerebat in ligno, caelum obducebat tenebris, mundum crucifigebat, et crucifixus erat, inclinabat caput, et exibat uerbum, exinanitus erat, et replebat omnia. descendit deus, ascendit homo, uerbum caro factum est, ut caro sibi uerbi solium in dei dextera uindicaret, uulnus erat. et fluebat unguentum, scarabeus audiebatur. et deus agnoscebatur.