Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Fragrat unguentum gratiae, ex quo uirgo generauit et dominus Iesus sacramentum incarnationis adsumpsit. colligatio, inquit, guttae consobrinus meus, botryo Cypri frater meus mihi. inter media ubera mea requiescit. corpus enim suscipiens dominus Iesus c-aritatis se uinculis inligauit et non solum se membris nostris et passionibus naturalibus, sed etiam cruci uinxit ideoque sicut botryo in ecclesiae fide et morali requiescit gratia.

nardum Cypri consobrinus meus, in uineis Engaddi. si locum quaerimus, regionis cuiusdam est [quia in Iudaea et loeus sic dicitur], in qua opobalsamum gignitur: si interpretationem, Engaddi \'temptatio\' Latine [*]( 1 cf. Matth. 11, 30 3*Cant. 1, 11—12 (10—11) 13 cf. Matth. 10, 30 l4*Cant. 1. 12 (11) 18*Cant. 1, 13 (12—13) 24*Cant. 1, 13-14 (13) ) [*]( 1 attottent a 4 rex] add. est au 5 sua] add. est Gm2Mm2N, ueniat Pm2 iis v quae a 6 sed] et Gml 9 titulos] add. et v martirum 0 uictorias JÜlPav 10 sed om. Mm1NTa 11 capud 0 12 fidem 0 13 israhel P 14 nardus GMNOPm2aυ mea GMOPm2av 17 fraglat AMPm2T flagrat GOPmlR 19 botrus lana:? (ex botry), 0 20 mea om. GOPR 22 aJliganit M 23 fixit Gml uel unxit R s. l. m2 botry Gm1 botrus 0, add. est Gm2T 24 nardus Mm2Nm2OPm2Rmaυ 25 Engaddi bis av cuiusdam regionis T 26 est cuiusdam G est om. Oav quia—dicitur delui quia] quae AGORmlav et] estGOav qua AGOR qaocet.av 27 Engaddi om. Gm1a )

45
significatur. in illis ergo uineis lignum est, quod, si quis conpungat, unguentum emittit; hic fructus est ligni. si non incidatur lignum, non ita fragrat et redolet, cum autem conpunctum fuerit artificis manu, tunc lacrimam destillat; sicut et Christus in illo temptationis ligno crucifixus inlacrimabat populum, ut peccata nostra dilueret, et de uisceribus misericordiae suae fundebat unguentum dicens: pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt.

tunc ergo in ligno conpunctus est lancea et i-xiuit de eo sanguis et aqua omni unguento suauior, accepta deo hostia, per totum mundum odorem sanctificationis effundens, et quasi balsamum ex arbore, sic uirtus exibat e corpore. unde ait: sentio uirtutem exisse de me. inde opobalsamum expressio dicitur, eo quod conpunctione ligni balsamum per cauernam punctionis erumpit. conpunctus igitur Iesus odorem remissionis peccatorum et redemptionis effudit. nam et constrictus erat, uerbum cum esset, homo factus.

et pauper factus est, cum diues esset, ut nos illius inopia ditaremur, potens erat, et despiciendum se praebuit, ita ut Herodes sperneret eum et inluderet ei, terram mouebat, et haerebat in ligno, caelum obducebat tenebris, mundum crucifigebat, et crucifixus erat, inclinabat caput, et exibat uerbum, exinanitus erat, et replebat omnia. descendit deus, ascendit homo, uerbum caro factum est, ut caro sibi uerbi solium in dei dextera uindicaret, uulnus erat. et fluebat unguentum, scarabeus audiebatur. et deus agnoscebatur.