Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

crebrae enim persecutiones ecclesiae iustorum nobis titulos martyrii uictoriis ediderunt. itaque sicut aurum bonum, ita ecclesia, cum uritur, detrimenta non sentit, sed magis fulgor eius augetur, donec Christus ueniat in regnum suum et reclinet caput suum in ecclesiae fide. qui cum uenisset ad oues perditas domus Israel, non habebat ubi caput suum reclinaret: nunc autem iam redolet fides ideoque dicit ecclesia: nardum meum dedit odorem suum et dicit cum praesumptione, expectans retributionem.