Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Similitudines, inquit, auri faciemus tibi ex distinctionibus argenti, quoad usque rex in declinatione sua. ex his enim, qui ex lege sunt et prophetis, mediocriter ante crediderant gloriam domini lesu, sed hereditas eius diffusa per populos quo frequentius examinata, hoc amplius est probata:

crebrae enim persecutiones ecclesiae iustorum nobis titulos martyrii uictoriis ediderunt. itaque sicut aurum bonum, ita ecclesia, cum uritur, detrimenta non sentit, sed magis fulgor eius augetur, donec Christus ueniat in regnum suum et reclinet caput suum in ecclesiae fide. qui cum uenisset ad oues perditas domus Israel, non habebat ubi caput suum reclinaret: nunc autem iam redolet fides ideoque dicit ecclesia: nardum meum dedit odorem suum et dicit cum praesumptione, expectans retributionem.