Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque dicit: etenim test i m on i a tua medi tatio me a est et consilia mea iustificatio tua. aduertis quid doceat, quod haec debeant esse consilia iusti, ut meditetur mandata dei et exerceatur in dei laudibus et oraculis, ut iustificet dominum semper? qui facit quae deus mandat, quae deo credit placere, deum iustificat. quod ex lectione euangelii possumus intellegere, dicente euangelista. quia Pharisaei spreuerunt consilium dei, non baptizati baptismo Iohannis.

hoc in uno libro, in alio autem habes: non iustificauerunt deum, qui baptizari noluerunt. ideo dominus ad Iohannem dicentem: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit: sine modo; sic enim oportet nos implere [*]( 2*Ps. 108. 3—4 8 cf. Ps. 118, 23 12 cf. Ps5 17. 3.143, 2 15 cf. Ps. 16. 4 17*Pi. 118, 24 23 cf. Luc. 7. 30 25*Luc. 7, 30 26*Matth. 3, 14—15 ) [*]( 1 aduertamus M reppellat G impetus repellat 0 2 dicit O -circuierunt JINOPa 5 eius M exercendi P aduersantes Rml 6 adstutia G 9 eum] enim N 11 meditatione a 12 dominus] dum MNm1 dum hec agit Nm2 13 cum deo av 16 morale APtnl ait N 18 mea est om. A coDsilium meum 0 21 quae] quod utroque loco O credit deo MRαv 23 euangelio a 24 habes autem a 25 qui AMR quia cet. QV, ef. tractat. 15, 30. 18, 30 27 debeo a te O 28 implere nos GP ) [*]( b*..—..- )

68
omnem iustitiam. qui ergo facit mandata dei, iustificat deum, quia facit eius iustitiam; et bonum est ut consilium dei sequantur hominum consilia, quia dei consilium certum semper, nostra autem plerumque incerta consilia ex rerum probantur euentu.