Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

habere potuissent, nisi dominus probandi sui militis causa dedisset, ut maiore eum gloria coronaret. quis igitur regem Saul excitauit in eum nisi spiritus malus, sicut legimus, qui se dolebat excludi, quotienscumque Dauid uel citharae sono uel bonorum consiliorum atque operum fidibus ac neruis mentem regis animumque demulcebat? quis excitauit Doech Syri nequitiam, ut sanctum uirum proderet et hospitalem humanitatem deduceret in periculum sacerdotis? quis inflammauit ardorem Amnon, ut domum incestaret propheticam et contristaret animum patris alterius incesta libidine, alterius iniuria, ut, qui aliis prophetabat, domus suae mala praeuidere non potuerit ?