Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sunt et alii principes, qui aduersus nos detrectant, de quibus dicitur: quoniam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus. isti sedent et explorant, qui iustus sit in hoc saeculo, qui christianus intente deo seruiat studiosus boni operis et facti.

detrectant de eo [*]( 6*Act. 4, 16 9*Ps. 118, 23 11 cf. Hebr. 11,37 12 Esai. 1, 10 13 cf. Hier. 45 (38), 4—6 14 cf. II Par. 24, 22. Matth. 23. 35 15 cf. Sus. (Dan. 13) 21*Eph. 6, 12 ) [*]( 3 loco gloriae 0 4 arguimur post sanitate tr. 0 prae PmlRml saluator omnium seruulis 0 5 ille Rml 10 aduersus AGRa detraetabant AGMNmlGmlP 11 aduersum M isaiam AGv 16 sed] sederunt T non esse bonum 0 17 consilium GORav 18 mortis] add. esse 0 00 et om. M aduersum MN detractant GMNOPRml 21 dieit AOPR 23 huius mundi MN 24harumom Gml 26quisintiustiO 27 detractant MNmlPRml detractant- que 0 de eo] ei 0 ) [*]( LXII. Amlsoa. Fan 5. Petsehenig. ) [*]( 5 . )

66
dicentes: \'insidiemur illi, inpediamus eum, prohibeamus eum efficere quae desiderat, conteramus eius mentem, frangamus eius animum aduersis frequentibus ac repentinis et, si deo probatus est propter iustitiam, rogemus dari nobis temptationes eius.\' neque enim in tantum prophetam temptationum eius, quas plurimas subiit, potestatem

habere potuissent, nisi dominus probandi sui militis causa dedisset, ut maiore eum gloria coronaret. quis igitur regem Saul excitauit in eum nisi spiritus malus, sicut legimus, qui se dolebat excludi, quotienscumque Dauid uel citharae sono uel bonorum consiliorum atque operum fidibus ac neruis mentem regis animumque demulcebat? quis excitauit Doech Syri nequitiam, ut sanctum uirum proderet et hospitalem humanitatem deduceret in periculum sacerdotis? quis inflammauit ardorem Amnon, ut domum incestaret propheticam et contristaret animum patris alterius incesta libidine, alterius iniuria, ut, qui aliis prophetabat, domus suae mala praeuidere non potuerit ?

quis armauit furorem Abessalon, ut patrem domo excluderet et parricidali persequeretur proelio ? sed cum prope uiribus regni iam esset sanctus inferior, hoc uno incensa aduersum se diaboli restinxit spicula, quod, cum filius necem peteret patris, ille tamen salutem filii pietatis mandabat affectu.