Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et ideo ait: etenim sederunt principes et aduersum me detrectabant. uox martyris est, qui perductus ad iudicium persecutorum, cum cogeretur idolis immolare et 23 constanter resisteret, iudices autem sedentes in tribunalibus stipati [*]( 1 *Ps. 118, 22 3*1 Cor. 1. 28 8 cf. Luc. 18,14 9 cf. Ps. 14, 2—3 10 Ps. 14, 4 12 cf. tractat. 5, cap. 1 init. 15*Luc. 10.13 19 cf. Ps. 118, 22 22*Ps. 118, 23 ) [*]( 3 dicitur Gm2 MNT 4 huius om.α 6 contemptibile] eontemnitur A con- temptui Ga in hoc mundo humilitas 0 7 et] sed MN 8 se publicanus M exaltabitur AOR non addidi diligit (diligat v) et non add. Ov 12 sunt] add. reprobauit. talis (hic talis a) etiam si sit gentilis, deuotione humilitatis a deo comprobatur. superbi autem, uelut Pharisaens, arrogantia sua av ab illo otn. MNOPRT 13 obprobrium AR 15 dicat Gm2 16 chorozain AG cho (Co-v) rozaim MNOav Bethsaidaj add. quae a 18 auferatur a nobis 0 19 quis MN testimonia domini 0 20 obprobrium inferre 0 magis probrosi av 23 aduersus Ra detractabant GMNmlPBmJ 25 resisterit Pm1Rm1 sedentes om.MNO )

64
officiis, indignantes, quod suis non obsecundaretur imperiis, conferrent quo dignum supplicio censerent, stabat intrepidus dicens:

sederunt principes et aduersum medetrectabant. est etiam domini uox ista. cum conuenisset presbyterium plebis et principes sacerdotum et scribae et ad concilium Iudaeorum deductus esset dicentium: quid adhuc desideramus testes? audiuimus enim de ore ipsius, et staret ante praesidem et duceretur ad crucem, quid pulchrius diceret quam: sederunt principes et aduersum m e detrectabant ? hoc est: \'me stante sederunt principes et, quia tribunalium fulcro sublimes erant, dominum non uidebant.

sedebant ergo elati fastigio principatus nec principem principum cogitabant. sed parum hoc. \'a due r sum me, inquit, detrectabant. ego eorum redemptor adueneram, ego ueneram ut omnium peccata mundarem, ut recuperarem amissos, restituerem paradiso sancti Iacob hereditatem, et illi aduersum me detrectabant. et ideo, imitatores mei, discipuli mei, nolite iniuriam erubescere, si stetis ante principes pro nomine meo, cum ego steterim pro uestra salute\'.