Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

audi, quem (non) pro nihilo habeat deus: quicumque sanctus est, qui sine macula uiuit, ueritatem custodit, non adpetiuit proximum suum. ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus; omnia quae malitiae sunt pro nihilo ab illo aestimantur. denique gentilitas non est, deuotio autem manet in aeternum. caue ergo, ne Christo obprobrio sis. nolo mihi quicumque maledicat et quasi peccatorem despiciat: quam graue, si Christus dignum obprobrio ducat! uae tibi, inquit. Chorazain et Bethsaida; condemnantur, quia non egerunt paenitentiam delictorum suorum.